In nomine patris et filii et spiritus sancti incipit
panegyricus dictus clementissimo regi Theoderico ab Ennodio dei
famulo.
I.(1) Illi, princeps venerabilis, in laudibus tuis perscribat
professio, illum a praeconiis propositi repellat consideratio, quem a
defensione tua aliquod subtraxit officium. refundat tibi generalitas
rebus obligata sermonem, dum inaequalis vicissitudo conpensat laudibus,
quod adepta est de sudore. armis tuis libertas obnoxia, quod solum
potest, hilaritatem didicit adnuntiare praeconiis. (2) tuum est,
inclyte, devotioni, pretium dare, quam intellegis vires subditorum non
posse transcendere. erit dispensationis sacrae de famulis aestimare
quid exigas, in quibus agnoscis totum tibi militare quod praevalent.
propriis maiestas tua oblationem litterariam dignetur altaribus, quia
ne senescat claritudo oprum, advocanda sunt linguarum exercitia. quid
egeris, ne vetustas sibi vindicet, obliget catena referentum:
disciplinarum enim quietem vos tribuetis, per quas vobis continget
aeternitas. (3) nihil amplius caelestis dispensator arcani ab humanis
poscit ingeniis, nisi ut intellegant, quo veniat auctore quod sapiunt.
inter deo proximos agnovisse qui praestitit reddidisse est beneficium.
quod descendit a superis, sola hymnorum licet mercede taxari.
fabricator mundi ad potiora munera modulatis invitatur eloquiis. (4)
dicite, si non praemii loco opifici suo lingua blanditur. iungitur,
quod de sacrario mundi pectoris laudatio debet principalis effluere,
nec solum linguae nitorem postulat conmemoratio numinis tui bono
adserenda conscientiae. in divinis obsequiis feriato ore peragit mens
serena sacrificium; actuum munitus claritate in aetherio cultu etiam
mutus obsequitur. ergo et me titulus, qui obstare putabatur, invitat.
utinam mundior professio habeat concordiam eum secretis nec dissentiat
splendor cordis a corpore.
|
Az Atya, a Fiú és a Szentlélek
nevében kezdődik Ennodiusnak, Isten szolgájának Az igen kegyes Theoderich királyhoz szóló panegyricusa. |
II.(5) Salve nunc, regum maxime, in cuius domino saporem
suum ingenuitatis vigor agnovit. salve, status reipublicae: nam nefas
est, speciatim a te simul conlata narrare et unius bona temporis
verborum divisione discernere. si bella regis mei numerem, tot invenio
quot triumphos. congressui tuo nullus hostium, nisi qui laudibus
adderetur, occurrit: militavit tropeis qui restitit voluntati. nam
semper aut pietati tuae peperit subiectus gloriam aut qui praesumpsit
tela virtuti. (6) qui te in acie conspexit, superatus est: qui in pace,
nil timuit. nec promissio venerabilis claudicavit inter prospera nec
passus est moram vigor in proeliis. callis tuus multo vallatus
obstaculo et cotidianas victorias vidit et profectionis deterimenta non
attulit: sic inimicorum interclusus agminibus, ut negaret accessum: sic
tuo patefactus inpulsu, quasi hostium providentia nil noceret. (7) haec
si felicitati tuae adscribenda sunt, est plena dos principis: omni
honore augustior, si labori. prima dextris omnibus contra naturam
certamina suscipiens, ne resistendi spes relinqueretur inimicis, varias tibi loco principe caeli leges, terrarum munimina, fluminum superbias subdidisti. mentior, si umquam dispositis tuis inpedimentum exhibuit ardor aut frigus, si tumore gurgitum, si bibendi necessitate constrictus es, si Alpium iuga convexis poli sublimitate sociata cursibus tuis attulere tarditatem. nescierunt resistere, quos devicitis locorum munitionibus invenisit: (8) quia securos faciunt interrupta quos protegunt, et laxatis in otio animis vivunt qui tutiora possederint. adversus te nec campestris habitatio pares protulit nec quos amplexa sunt invia, nisi extiterunt supplices, a depraedatione subduxit. in possessione tua positus sine formidine divitias indicavit; nec rebellum iuvit, si pauper innotuit. nemo indignationi tuae nisi humilitate subtractus est, cum in sociorum profecisset numero qui rogavit. (9) non tibi ignotus est algor Scythiae, non Meroen aut anhelum aestibus Cancrum ut alterius possessor orbis ignoras; didicisti universa subgiendo quae nobis vix auditu patuerunt. haec quidem maiora sunt homine, sed qui ad mundi paratur gubernacula necesse est ut universis veniat cardinibus institutus. (10) – Nimis velociter tempus maturae laudis adripui et quasi non in primordiis fluvius etiam torrentis fatiscat ingenii, sic per narrationis famem fruges perfectae aetatis invasi. laurearum ordines quaerit, qui et celeritate earum superatur et numero. citius a te, invictissime, insignia quae reteximus impleta sunt quam dicantur. quis ferat in gestorum suorum elocutione torporem, quem in actione non pertulit? |
|
III.(11) Educavit te in gremio civilitatis Graecia
praesaga venturi: quem ita ingressum vitae limen erudivit, ut dum adhuc
de puero haberet hilaritatem, mox eam sequeretur securitas de tutore.
adhuc in cano flore degebas adulescentiae nec virtutum messem lacteus
ante experimentum culmus attulerat, adhuc blanda erat imago pubescentis
nec tingens faciem lanugo vestibat: quando aevi purpura et flosculus
supervenientis inperii promittebat sollicitis de gratiae conmutatione
terrorem, cum ad probationem roboris et clementiae tuae ruptis vinculis
furor emicuit et evisceratas diuturna quiete mentes occasionis pabulo
subiugavit. (12) pulsa est extemplo principalis urbe reverentia et in
vacuam possessionem nullo adscitus sanguine tyrannus accessit. qui aula
potitus definivit, postquam metu hostes suos debellaverat, nihil
superesse quod gereret: cum animos tuos sine annorum suffragio inpulit
lux naturae, ne aut causa melior te coram posito subiaceret, aut non
beneficium necessitatis tempore redderes quod pacis acceperas. in ipsis
congressionis tuae foribus cessit invasor, cum profugo per te sceptra
redderentur de salute dubitanti. (13) ventilemus historias,
interrogentur annales: apud quos constitit refusum exuli, quem cruore
suo rex genitus emerat, principatum? castrensis gloria turmarum
participatione dispergitur nec ad unum referri potest quod venerit
conlatione multorum. singularis boni fructus est ambitionis refrenatio,
illo maxime tempore, quo sine opinionis damno possis adquisita
retinere. (14) par te, inclyte domine, laus respicit donati diadematis
et defensi. si te illarum rector partium non amavit, perculsus praefuit
reipublicae: si dilexit, obnoxius; usus es in tuorum fide meritorum
teste purpurato. |
III. 11. Görögország – szinte maga előtt
látva jövődet – dajkált a civilizáció[1] bölcsőjén: miután
átlépted az élet küszöbét, úgy nevelt, hogy előbb a gyermekben
lelje örömét, később a felnőttben lássa meg az oltalmazó
gyámot. Még az ifjúság fehér virágában éltél, és a próbatételek
előtt álló tejes gabonaszár még nem hozta a vitézség termését,
akkoriban a serdülő ifjú kedves ábrázatával néztél ránk, és nem
borította árnyat adó szakáll arcodat, amikor a férfikor és a
közelgő uralom bimbózó virága félelemre adott okot azoknak, akik
kegyeltségük megváltozása miatt estek szorongásba. Ekkor, erényed és
tűrésed próbájául, miután már nem tartotta vissza erő,
lázongás tört ki és kínálkozó lehetőséggel kecsegtette a hosszú
nyugalomban elpuhult lelkeket. 12. Az uralkodó iránti tisztelet azon
nyomban eltűnt a városból és a megüresedett tisztségbe egy
hitvány vérből származó tyrannus [2] lépett. |
IV.(15) Iam tunc in ius tuum se palatia ipsa
contulerunt; nemo credidit non te posse ad quem voluisses transferre
quod reddideras. sed parcus in exigendis praemiis, quasi sufficerent ad
vicissitudinem operum tuorum, fasces accepisti, non quo tibi accederet
genius de curuli, sed ut de te pretium palmata mereretur. quis hanc
civilitatem credat inter familiares tibi vivere plena executione
virtutes? (16) ille annus habuit consulem, qui rempublicam non tam
sollicitudine quam opinione tueretur, quo in segmentis posito quae ab
hostibus sumpta fuerant arma tremuerunt. quando talis contigit sorte
lectoris, qualem dedit ab ipsa mundi infantia regum examinata
claritudo? (17) nolo per casus errare dominatum: in tuo stemmate
probati sunt qui reperti. Serranum scipionibus aratra peperunt, qui dum
grandia sulcis semina commendaret, honorum ei messis oborta est. sed
minus diligo prospera, quae sumunt a desperatione principium. vix
paucos contigit degenerare nobiliter, cum familiae tuae debeas actus
generis nobiliter custodire. (18) quid mihi, vetustas, obicias agrestis
membra paludamentis decorata? ego tibi, quod admirationem vincat,
oppono principem meum ita ortum, ut eum non liceat improbari, ita
agere, quasi inter imperatores adhuc precetur adiungi. |
|
V.(19) Sed qui faciam, cui fecunda actuum tuorum seges
occurrit, ubi universa eligentem superant? nescio quas aristas horreis
inferam, quas relinquam. stat ante oculos meos Vulgarum ductor
libertatem dextera tua adserente prostratus, nec extinctus, ne periret
monumentis, nec intactus, ne viveret adrogantiae, in gente indomita
domesticus adstipulator superfuturus roboris tui. qui si sufficens leto
vulnus excepisset, personam viceras; quod in luce substitit, submisit
originem. (20) haec est natio, cuius ante te fuit omne quod voluit, in
qua titulos obtinuit qui emit adversariorum sanguine dignitatem, apud
quam campus est vulgator natalium – nam cuius plus rubuerunt tela
luctamine, ille putatus est sine ambage sublimior –, quam ante
dimicationem tuam non contigit agnovisse resistentem, quae prolixis
temporibus solo bella consummavit excursu. (21) hos non montanae
strues, non fluminum obiectio, non negati egestas alimenti in artum
necessitatis lege continuit, dum credunt satis esse ad delicias equini
pecoris lac potare. quis ferat adversarium, qui pernicis iumenti
beneficio currit et pascitur? (22) quid quod et illis animalibus
indicunt studiose famis patientiam, per quae esuriem vitare didicerunt?
quemadmodum fit, ut ieiunae cornipedis sessor visceribus cibos
extrahat, quos illa ne conderet, diligentia instruente prospexit? his
ante mundus pervius esse credebatur: nunc illam sibi tantum orbis
partem interclusam aestimant, quam tueris. – Cursim multa
transcendo, ne pigrioris stili vitio serus advenias, ne Romanae fax
curiae diu in umbram coacta tardius elucescat. |
V. 19. Azonban mit tehetnék, én, akit tetteid gazdag
termése vesz körül, és a döntés pillanatában egyszerre minden elborít.
Nem tudom, mennyi gabonát hordjak be a tárházakba, és mit hagyjak a
mezőn. Szemem előtt áll legyőzötten a bulgárok
(Vulgares) vezére, miközben jobbod kegyelmet ítél.[3] Nem ölted meg, hogy emléke
megmaradjon, de nem is hagytad meg sértetlenül szabadságát, hogy ne
élhessen tovább gőgjének, hanem megszelidülve szerződésben
tett ígéretet, hogy zabolázatlan törzse körében az erődet
tanúsítva fog élni. Pusztán, mint emberen győztél volna fölötte,
hogyha elveszed az életét; de azzal, hogy visszaadtad,
lealacsonyítottad származását. 20. A bulgárok afféle nemzetség, mely
uralkodásod előtt, mindent birtokba vett, amit csak kívánt;
közöttük elismerésnek örvendett, aki méltóságát ellensége vérén
vásárolta meg, számukra a harcmező árulja el a születési
helyüket, ugyanis kinek fegyvere pirosabb lett a harcban, azt zokszó
nélkül előkelőbbnek tartották. Olyan törzs ez, amely
előtted nem ütközött ellenállásba, az a fajta, amelyik háborúit
hosszú évek során pusztán serege felvonultatásával be is fejezte. 21.
Nem állták útjukat hegyvonulatok, sem folyók, nem kerültek szorult
helyzetbe élelem hiányában a szükség törvénye szerint, mivel úgy vélik,
hogy a lótej is kellőképpen jóltartja őket. |
VI.(23) Inter vitae tirocinia et triumphorum maturitatem
pectori sacro affectum nostri caelestis favor infudit. iam diuturnae
quietis dispendio per gubernantium vilitatem potens terra consenuerat,
iam attulerat publicis opibus pax intemerata defectum, cum apud nos
cottidianae depraedationis auctus successibus intestinus populator
egeret, qui suorum prodigus incrementa aerarii non tam poscebat surgere
vectigalibus quam rapinis. saeviente ambitu pauper dominus odia
effusione contraxerat, sed nec defrudatis viribus quod minuebat
opulentiae iungebatur affectui. (24) tunc enim aulae angustia in artum
res privatas agitabat, nec micare usquam scintillas famulantum
extinctus tyranni fomes indulserat. metuebat parentes exercitus, quem
meminisse originis suae admonebat honor alienus; nam ire ad nutum suum
legiones et remeare pavore algidus imperabat. suspecta enim est
oboedientia quae famulatur indignis, et quotiens praelatos convenit
conscientia stirpis ultimae, et illud metuunt, quod timentur. (25) nata
est felicis inter vos causa discordiae, dum perduelles animos in
propinquorum tuorum necem Romana prosperitas invitavit. generata est ab
invalidis causa certandi, et ne vel a negotio perituris veniret
fiducia, pars fugacium proelia concitavit. (26) tunc a te conmonitis
longe lateque viribus innumeros diffusa per populos gens una
contrahitur. migrante tecum ad Ausoniam mundo nullus praeter parentem
iter adripuit. sumpta sunt plaustra vice tectorum, et in domos
instabiles confluxerunt omnia servitura necessitati. tunc arma Cereris
et solventia frumentum bubus saxa trahebantur. oneratae fetibus matres
inter familias tuas oblitae sexus et ponderis parandi victus cura
laborabant. (27) tunc in campo hiems et iugi pruinarum candore velata
caesaries barbam stiriis implicuit crine possesso. nam quod diligentius
indumentum matrona neverat, durante gelu ut adhaereret corpori
frangebatur. pastum agminibus tuis aut indevotae nationes aut educata
lustris fera suggessit. |
|
VII.(28) Inter haec, quae tibi cum glacie aut ardore
cesserunt, unam certaminis tui lineam summotenus libet adtingere. Vlca
fluvius est tutela Gepidarum, quae vice aggerum munit audaces et in
iugorum more latus provinciae quibusdam muris amplectitur nullo ariete
frustrandis. ad hunc te callis tui rigor adduxit, ubi pro legatis et
gratiae postulatione obsistendi animo gens diu invicta properavit, cum
paene cohortes tuas ante inimicos famis necessitas obsideret. (29) dic,
quaeso, clementissime domine, quid praeter te spei erat residuum in
populo harenae aut sideribus conparando? instantibus Gepidis amne
pestilentia iter, quod declinasset fugiens, contra nudatos vagina
gladios transvolasti. nullius inscii mersa caeno haesere vestigia,
nullus vitae prodigus periculum ignarus incurrit. vincitur humanae
mentis auctoritas praevisione discriminis, labascit fortium
conscientia, quotiens formidanda oculis ingeruntur. stetit ante
indomitam iuventutem certa de mortibus optio, cum nulla videretur
securitas de salute. (30) quid Catonem extulistis, prisca monimenta,
quod per Libycas Syrtes duxit exercitum, dum humanas neces ludibria
faceret esse serpentum, vel cum sine virtutis pretio educatum caeli
vaporibus veneni frigus expertus est? neminem contigit chelydros ante
videre quam exitium, dum per flamen prodigiosum et corporis fabrica, ut
adsolent animae, in auras evolaret. non cum viri fortis laude
perimitur, qui unde veniat nescit occasus. nec illius militis cuneis
tuis fortitudo conparanda est nec par est in duce sapientia. illum
civilis belli furor agitabat, te orbis domina ad status sui
reparationem Roma poscebat. (31) sed quid differo, quod tibi eventus
dexter exhibuit? cesserunt confertissimis hostium tuorum turmis quos
ulterior ripa susceperat. urguebantur telis quos vorago aut inruptio
non tenebat; ieiunas pectorum crates acta validioribus lacertis lancea
transmeabat, cum inter naufragia terrena et cruoris undas invictissimus
ductor apparuit, tali muniens adstantes alloquio: (32) 'qui in hostili
acie viam desiderat me sequatur; non respiciat alterum qui dimicandi
poscit exemplum! virtus multitudinem non requirit; ad paucos vadunt
bella, bellorum fructus ad plurimos. de me aestimabitur exercitus, et
in his, quae gessero, gens triumphat. adtollite signa, per quae ne
lateam providetur; noverint quem petant aut cuius iugulis adquiescant!
qui congressui meo occurrerint, nobilitentur exitio.' (33) his dictis
poculum causa poposcit auspicii et laxatis in proelium habenis effusus
est. ut torrens sata, ut leo armenta vastasti; nec concurrens quisquam
substitit nec evadere potuit insequentem. portabare per universa iam
deficientibus telis adhuc ira crescente. extemplo Gepidarum versa
condicio est: palantes visi sunt mutata sorte victores. nam tu,
venerabilis, qui incomitatus gustum luctaminis adripueras, vallatus
milibus incedebas. (34) caesa est multitudo adversaria, donec paucos
eriperet nox vicina, dum ad vaga horrea copiis urbium referta
veniretur, quae non solum satisfacerent necessitati sed sublevarent
inter deliciarum secunda fastidium. ita prosperis tuis militavit
adversitas et contra famem tuorum excursus pugnavit hostilis. vicit
inediam inimica congressio; nec redisses ad valitudinem, si certamina
defuissent. haec de innumeris actibus in ordinem digesta sufficiant.
(35) transeo Sarmatas cum statione migrantes, et plebem conflictuum
numeratam sileo de tropeis. |
VII. 28. A nyárban és télben megvívott csatáid közül
legyen szabad egyet vázlatosan körülírnom. Az Ulca folyó jelenti a
gepidák [4]
védelmét, mely sánc módjára övezi e vakmerő népet,és a provincia
peremét, mintha csak hegyoldal volna, afféle falként veszi körül,
melyet egy faltörő kos sem tud bevenni. E folyóhoz vezetett
megingathatatlan ösvényed, ahová békeküldöttek és a kegyelem
megkövetése helyett az ellenállás feltett szándékával sietett a
vereséget rég nem látott nép, miközben ellenségük előtt az éhség
már majdhogynem legyőzte seregedet. 29. Kérlek, mondd, Kegyelmes
Uram, a csillagokhoz vagy a homokhoz hasonlatos néppel szemben rajtad
kívül milyen reménye maradhatott seregednek? A gepidák, a folyó és a
dögvész sújtotta úton átrohanva, melyet még az üldözött is elkerült
volna, vetetted magad az ellenségre: mindenki előtt biztossá
vált, hogy léptei süllyedtével a mocsárban ragad, azonban életét
kockáztatva tudatosan vállalta a veszélyt. |
VIII.(36) Tibi cum rectore meo, Odovacar, occurro, qui
universas contra eum nationes quasi orbis concussor exciveras. tot
reges tecum ad bella convenerant, quot sustinere generalitas milites
vix valeret. deprehensum est varias esse mentes coacervatae
multitudinis nec spem victoriae venire de numero. (37) adhuc tuorum
dexterae de praecedenti tabe titubabant nec peragebat votivos impetus
membrorum inbecillitas: sufficit tamen unum velle pro viribus, et
indiscretum consilium de inimicis loco roboris attulit ultionem. non te
castra longo munita tempore, non fluminis profunda tenuerunt: datum est
hostibus tuis vallum construere, non tueri. (38) repente aequora
fugacium discursus obnubit, per quae superandam domesticam tempestatem
abeuntibus indixisti: interea acies tuae aspectu consummant proelia,
non labore. illic tibi fores reseravit felicitas manifesto detegens,
quod qui primore loco cesserant, secunda eos luctamina non manerent.
(39) sed instruxit rursus in deceptione sui mens vaga conflictum, dum
apud Veronam tuam apparatu nobili laxis manibus pugna instruebatur
inpendiis. nihil fortius adversariis tuis ante aciem, sed cum bellicum
cecinerunt classica, nihil infirmius. maxima in luctaminis promissione
virtus et, si sufficeret lingua pro dexteris, copia summa verborum.
(40) electus est locorum situs, non tam congressui utilis quam pavori,
providentes ne ascriberetur casui prima et discessio perfugarum. et
tamen candida reipublicae fortuna perurguebat, ne coepto desisteres.
itineris tui permensus intervalla conspexisti ignes hostium astrorum
more rutilantes, ut si aliquando tibi fuisset nota formido, in abruptum
te pendere didicisses. (41) numquam animi tui status aut secundarum
rerum tumore elatus aut dubiis adquievit. instabat certandi dies multis
tenebras adlatura. cum primum aurora bigis in croceis ortum iubaris
indicavit, cum de oceani lymphis solis flamma surrexit, iam raucum
bucina concinebant, iam te sui oblitus quaerebat exercitus. (42) qui
dum munimentis chalybis pectus includeres, dum ocreis armarere, dum
lateri tuo vindex liberatis gladius aptaretur, sanctam matrem et
venerabilem sororem, quae ad te diligentiae causa convenerant, dum
inter spem et metum feminea sollicitudo penderet, dum de eventu
adtonitae vultus tui sidere pascerentur, talibus alloquiis confirmasti:
(43) 'scis, genetrix, partus tui honore universis nota nationibus, quod
natalis mei tempore virum fecunda genuisti. dies est, quo fili tui
sexum campus adnuntiet; telis agendum est, ut avorum per me decora non
pereant. sine causa parentum titulis nitimur, nisi propriis adiuvemur.
stat ante oculos meos genitor, de quo numquam fecit in certamine
fortuna ludibrium, qui dextram sibi ipse peperit valitudine exigente
successus. hoc oportet duce contendi, qui omnia incerta non timuit, sed
ipse sibi secunda conscivit. (44) vos tamen elaboratas vestes et
liciorum tormenta devehite. cultiorem me acies suscipiat, quam festa
consuerunt. qui me de impetu non cognoverit, aestimet de nitore.
invitet cupidorum oculos honor indumenti: pretiosior species feriendos
exhibeat. habeat laboris solacium, cui iugulum meum, fortuna,
praestiteris! inhient iacentis splendori, quos non contigerit videre
pugnantem.' his dictis excepit te tergo sonipes, lituorum desideriis
inquietus. (45) sed dum indulsisti adfatibus, inimica legiones tuae
premebantur instantia. dedisti inertibus fiduciam, dum moraris, et hoc
credo provisione caelicolum, ne deberetur multitudini quod vicisti.
protinus adventum tuum indicavit hostibus populus occisorum: executorem
prodidit caedis enormitas. sed nec illis remedia defuere consueta.
continuo alas quas tribuit formido sumpserunt, cursu praepeti interitum
metu mortis eligentes. (46) qui me veritati nescit obsecutum, Atesis
undas videat tua vice opulentas extitisse cadeveribus, et dum
tumefaceres gurgites de cruore, in parte alia sistebatur impetus
fluentorum. itaque ne ensibus non sufficeres, pro te et lympha
militavit. salve, fluviorum splendidissime, qui ex maiore parte sordes
Italiae diluisti, mundi faecem suscipiens sine dispendio puritatis.
(47) ecce ille tectus armatis campus enituit humanorum ossuum candore
nobilissimus! habemus, quotiens vetusti doloris urguemur memoria quod
tueri. scenam pulcherrimam servet terra sublimis. tamdiu maneat quod
passi sunt, quamdiu deleat oblivio quod fecerunt. o utinam voracibus
abripere aliquid bestiis non liceret! perit desiderabili spectaculo
quod adquisiverint furta beluarum. |
VIII. 36. Te kerülsz elém a vezéremmel együtt, Odoacer[5], aki vele
szemben, akárcsak a világ megrengetője, minden népet hadba
szólítottál . Annyi király szövetkezett veled háborúra, ahány katonát
egy hadsereg is alig képes elhordozni. Nyilvánvalóvá vált, hogy az
összesereglett tömeg szándéka különböző és nem a katonák száma
hozza a győzelmet. |
IX.(48) Illic vellem ut aetatis inmemor, Roma,
conmeares. si venires labsantibus tremebunda vestigiis, aevum gaudia
conmutarent. quid semper delubris inmersa concluderis? hic actum est,
ut plures habeas consules, quam ante videris candidatos. agnosce
clementiam domini tui: saporem te voluit haurire triumphorum, quam
dubia elegit nescire certaminum. |
|
X.(49) Ecce iterum ad deditionem sibi cognitam hostium
leto debita pars cucurrit, et cum excessissent occumbentes numerum, ad
servitium tamen armis instructa radiantibus agmina convenerunt. flexus
est animus tuus pronus semper ad veniam: credidisti, quo fidem
adsuescerent magisterio necessitatis, quam numquam exhibuerant studio
conciliante principibus. (50) servavit te, regum praecipue, quod
abiecisti sacramenti confidentia cautionem. pependimus anxii, ne
mererentur quos de hostibus tuis receperas non perire. gratias tibi,
mundi arbiter deus, qui conscientias veterno errore possessas ad
ultores gladios inpulisti. puderet me recensere levitatem originariam,
nisi eam viderem tuis laudibus obsequentem. (51) quid dissimulo gesta
persequi? libuit eos rursus tendenti inermem dexteram Odovacri regna
polliceri. innotuit ilico rebus in luce deprehensis hostilium error
animorum. advocasti providentiam actuum tuorum comitem, et ne inpunita
esset libido discurrentium, ultionis vexilla concutiens fecisti
consiliorum participem in secretis populum iam probatum. neminem
adversarium agnovisse contigit, quod tecum pars mundi potior
disponebat. mandata est per regiones disunctissimas nex votiva. (52)
quis haec praeter supernam voluntatem praestitit, ut unius ictu
temporis effunderetur Romani nominis clades longa temporum inprobitate
collecta? hic quo me vertam nescio. grates referam, qui suscepi
officium laudatoris, an arreptum praeconiorum tuorum iter ingrediar?
consumpta res est prospero fatalique bello: succisa est Odovacris
praesumptio, postquam eum contigit de fallacia non iuvari. (53) quid
Herulorum agmina fusa conmemorem? qui ideo adversus te deducti sunt, ut
hic agnoscerent etiam in propriis sedibus quem timerent. egit causas
longae quietis tuae furor alienus. (54) taceo ubi tibi iniuncta est pax
diuturna, Burgundio, quando sic foederibus obsecutus es, ut deputetur
quod vivis feriatus constantiae, non pavori. illud quoque quis patiatur
notitiae perire, quod bono felicitatis tuae concurrentia inter se
vidimus tela perfidorum et inimicas acies te occupatum in aliis pia
congressione cecidisse? quotiens tibi vicit qui contra te sumpserat
vota pugnandi? (55) dicat Fridiricus, qui postquam fidem laesit, hostes
tuos interitu comitatus est, contra illos arma concutiens, quibus
fuerat errore sociatus, quando nata est inter sceleratos de hoc quod
intellegebant se unum velle discordia. adsit divinitas et beneficia sua
in aevum producat, qua disponente votiva inter reos evenere litigia.
nam Fridiricus, postquam tibi de adversariis tuis peregit triumphum, de
se praebuit. |
|
XI.(56) Trahit me ad aliam partem venerabilium pars
magna meritorum. video insperatum decorem urbium cineribus evenisse et
sub civilitatis plenitudine palatina ubique tecta rutilare. video ante
perfecta aedificia, quam me contigisset disposita. illa ipsa mater
civitatum Roma iuveniscit marcida senectutis membra resecando. date
veniam, Lupercalis genii sacra rudimenta: plus est occasum repellere
quam dedisse principia. (57) huc accedit, quod coronam curiae innumero
flore velasti. nullum de honoribus tetigit desperatio, quem iuverunt
deprecantem bona conscientiae. nescit de effectu petitionis dubitare,
qui splendidis inops meritis non rogavit. aut boni sumus proposito
nostro aut tuo informamur exemplo. (58) creverunt reipublicae opes cum
privatorum profectibus: nusquam in aula tua ambitus et opum ubique
diffusio est. nemo indonatus abscedit et nullus incommoda
proscriptionis ingemescit. legationibus tuis inest vigor immortalis:
mandatorum ordinem digeris, priusquam legatos aspicias; nec
replicationibus tuis reperiuntur contraria nec obiectionibus facilis
occurrit resolutio. (59) excubat pro armis opinio principalis: otia
nostra magni regis sollicitudo custodit, nec tamen desistis castella
propagare curas tuas in longum producens. nec viri fortis in te deest
securitas nec cautela metuentis. o geminam in uno principe virtutum
plenitudinem, quae deum resignat auctorem, quia non habet inter homines
a quo videatur sumpsisse quod exhibet! |
|
XII.(60) Sed ecce rursus post quietem solidam ad acies
verba revocamus: iterum ad se tuba vocat eloquium. Sermiensium civitas
olim limes Italiae fuit, in qua seniores domini excubabant, ne
coacervata illinc finitimarum vulnera gentium in Romanum corpus
excurrerent. haec postea per regentium neglectum in Gepidarum iura
concessit, unde cottidiana insultatio et inconposita legationum
frequentia mittebatur. (61) urebant animum principis dolosi blandimenta
conmenti et circa alios Gepidas, quorum ductor est Gunderith,
intempestiva Traserici familiaritas. credebas in tua iniuria perire,
quia diu licebat Italiae possessionem te dominante retineri, nec
sufficiebat consolatio, quod eam tu non perdideras, cum immensus esset
dolor, cur illam retentator non inter dominationis tuae exordia
reddidisset. minui aestimas quod non crescit imperium. (62) postquam
tamen liquido Traserici patuere conmenta, Gothorum nobilissimos Pitzia
Herduic et pubem nullis adhuc dedicatam proeliis destinasti, ut si
oblatis pactionibus adquiesceret, semel invasa locorum potiretur
arbitrio. sed usus inconstantis felicitati tuae obsecutus est: fugit
sponte aliena et sine inpulsu exercitus tui deseruit quod debebat.
continuo Pitzia, qui et de te eventus utiles sumpserat et consiliorum
momenta librabat, non adquisitam esse terram credidit sed refusam, nec
rapinis ut lucrativa populatus est, sed dispensationibus servavit ut
propria. (63) quibus ibi ordinationem moderantibus per foederati
Mundonis adtrectationem Graecia est professa discordiam, secum Vulgares
suos in tutela deducendo, quibus inter Marios conflictus castelli vice
usa minitatur. (64) tunc Mundo credens ad praesidium sufficere, si
cohortes tuae quid pateretur agnoscerent, pernicibus nuntiis periculi
sui fidem conmisit, qui ante defensores inire pro partibus suis
conspexit certamina, quam moliri didicisset. ut tamen eminus Pitzia
indomitam Vulgarum iuventutem speculatus est, ardentes adulescentium
impetus potioribus verborum armavit incendiis: (65) 'meministis, socii,
cuius ad haec loca conmeastis imperio. nemo absentes credat regis
nostri oculos, pro cuius fama dimicandum est. si caelum lancearum imber
obtexerit, qui fortius telum iecerit non latebit. ferro pectora
inmergite, ut veniat de horrore vitae, spes manifesta victoriae. credo
regii testem roboris iam defunctum nec superesse qui illis quem
habeamus dominum consueverat indicare. aut forte gentem nostram
dedignantur aestimare de principe? intellegant ab eo fluxisse quod
gerimus, nec liceat illis, quod rector noster transmisit ad originem,
uni tantum debere personae.' (66) haec eloquia lituis conmutavit:
continuo ut adsolet ater nimbus tectis crepitantibus procellarum mugire
discursu, sic se praecipitem plebs Martis inmiscuit. incerta diu
conflictus lance titubavit, dum par ex utroque latere pugnandi
surrexisset asperitas. concurrebant duae nationes, quibus numquam inter
gladios fuga subvenerat. miratae sunt mutuo sui similes inveniri et in
humano genere vel Gothos resistentem videre vel Vulgares. (67) interea
dum anceps esset fortuna certaminis et pinnatae mortes sibi aethera
vindicarent, superavit nostri memoria principis, dum agerent, ut
singulorum apud eum merita campus adsereret. versa est in fugam natio
punita gravius, quod evasit. tellus excita tremuit concussione
cornipedum. cum ingenti lamentatione properabant, postquam viderunt non
esse se dubios de salute. caeli arbiter deus, munera conlata
multiplica! illi numquam dubii de triumphis, illi quos suspexit
universitas perditis bellorum signis et perculsi incolumitate
discedunt, terque et quater beatos esse clamitantes quos oppetere
contigisset. (68) quid strages militum revolvam et Sabiniani ducis
abitionem turpissimam, cum a ratione dividatur retexere exterminatis
patrociniis quid evenerit indefenso? tunc ne videretur celebrandus
saeculis Pitzia non tam militasse gloriae quam cupiditati, liquit feris
aut avibus campi laborem, cum ieiunum militem opulentis detrahere
cadaveribus nihil iuberet. (69) sed haec quibus linguis sufficienter
explicanda sunt? qua poterunt facundiae dote reserari? diu tu vicisti
in universis congressibus (tuis), nunc incipiens in obsequio habere
victores. interea ad limitem suum Romana regna remearunt: dictas more
veterum praecepta Sermiensibus, de suis per vicinitatem tuam dubitant
qui hactenus nostra tenuerunt. |
|
XIII.(70) Quid castigatas Vandalorum ventis parentibus
eloquar depraedationes, quibus pro annua pensione satis est amicitia
tua? evagari ultra possibilitatem nesciunt duce sapientia: adfines esse
meruerunt, quia oboedire non abnuunt. |
|
XIV.(71) Haec de gestorum tuorum cumulis maior voto quam
eloquentia strictim digesta replicavi, melioribus intacta derelinquens.
videro quis me vincat facundia, nemo circa te transcendere valebit
affectu. habes hanc deo inspirante mansuetudinem, ut te plus credas
posse diligentia quam timore. excellentia bona sunt gloriae tuae
inserta monumentis, ut eum te reges metuant, ament famuli. nam
quaecumque tibi metitis subiectorum viribus dari imperas, credis posse
denegari. o regem omni tranquillitate conpositum, qui devotioni nostrae
imputat quod inpendimus servituti! |
|
XV.(72) Quid quod! a te Alamanniae generalitas intra
Italiae terminos sine detrimento Romanae possessionis inclusa est, cui
eveneit habere regem, postquam meruit perdidisse. facta est Latiaris
custos imperii semper nostrorum populatione grassata, cui feliciter
cessit fugisse patriam suam: nam sic adepta est soli nostri opulentiam.
(73) adquisistis quae noverit ligonibus tellus adquiescere, quamvis nos
contigerit damna nescire. sub te vidimus eventus optimos de adversitate
generari et fieri secundorum matrem occasionem periculi. ulvis liberata
gratulatur terram incolens, quae hactenus dehiscentibus domiciliis
solidoris caeni emergebat beneficio. |
|
XVI.(74) Par fuit etiam, ut eloquentiam laudis praemiis
incitares; ne adoreas tuas silentio perderemus. nullarum artium cessat
inudstria: sollers ubicumque latet inquiritur. magistratum, etiamsi
longe deguerit, exigit qui meretur. numquam absconditur quem prodiderit
innocentia, dum, subtilis arbiter, non placaris voce sed actibus. (75)
parentum nostrorum qui occubuerunt apud te bene acta servantur: cuius
mansuetudini tuae fides innotuerit, hereditatis iure quod auctori
debueras suboli mox refundes. habemus de maiorum obsequiis fructum, et
tamen de excessibus supplicia non timemus. finitur indignatio moderata
cum homine, cum propter retributionem quaerat tua pietas successorem.
(76) – Restant adhuc multa quae dicerem, sed inter plures actuum
tuorum praecones convenit inlibatum aliquid reservari. debent tibi
veneranda studia quod loquuntur. amaverunt praecessores tui inscitiam,
quia numquam laudanda gesserunt. sordebat inter aratra facundissimus
et, quod peritia dederat, vis negabat. muto maerebant actore tribunalia
nec ulla concedebatur palma dicenti. (77) in casu negotiorum nutabat
eventus, quando litteris genius non dabatur. unus ubique ingenia maeror
oppresserat, quia adterebant otia eloquentium facultates: pompam
seniorum edax neglegentia possidebat nec accendebatur tiro aemulatione
sectanda. vide divitias saeculi tui: tunc vix fora habuere perfectos,
nunc ecclesia dirigit laudatorem. |
|
XVII.(78) Eat nunc et coturnatis relationibus Alexandrum
iactet antiquitas, cui famae opulentiam peperit dos loquentium, ut per
adiutricem facundiam videatur crescere rebus mendica laudatio. regis
nostri merita solacium non postulant adserentis: minora sunt eius veris
actibus, quamvis aucta sint veterum gesta mendaciis. simulastis,
poetae, grandia, sed fateri vos convenit praesentem dominum gessisse
potiora. (79) Pelleus ductor praeconiorum suorum summam Choerili voluit
constare beneficio, ne fallendi votum multitudo deprehenderet et fieret
testis inpudentiae, qui adsciscebatur in adstipulatione victoriae.
nihil detraho senioribus, quos praecipuos habuisset antiquitas, nisi
Romani nominis erectio te dedisset. (80) illum verae religionis ignarum
obtinuit erroris mater inscitia: te summi dei cultorem ab ipso lucis
limine instructio vitalis instituit. numquam applicas laboribus tuis,
quod eventus dexter obtulerit: scis in te curam, penes deum
perfectionis esse substantiam. agis ut prospera merearis adipisci, sed
potitus universa adscribis auctori. exhibes robore vigilantia
prosperitate principem, mansuetudine sacerdotem. (81) quid! frustra
maiores nostri divos et pontifices vocarunt, quibus sceptra conlata
sunt. singulare est actibus implere sanctissimum et veneranda nomina
non habere. rex meus sit iure Alamnnicus, dicatur alienus. ut divus
vitam agat ex fructu conscientiae nec requirat pomposae vocabula nuda
iactantiae, in cuius moribus veritati militant blandimenta maiorum. |
|
XVIII.(82) Vellem, fateor, ad orationis terminum victus
gestorum tuorum enormitate descendere et novellas adoreas hebetatus
priscorum luce transire. quemadmodum, si aetherii axis in numerum
redigere ornamenta voluissem et trionum fulgore conprehenso caeli
decorem inpotenti lingua describerem, cederet divino splendori mortalis
obscuritas, iubaris lampadi non sufficeret humilium scintilla sermonum:
haec me condicio resignat inparem, quae testata est obsequentem. |
|
XIX.(83) Nam illud quo ore celebrandum est, quod Getici
instrumenta roboris, dum provides ne interpellentur otia nostra,
custodis et pubem indomitam sub oculis tuis inter bona tranquillitatis
facis bella proludere? adhuc manent in soliditate virium victricia
agmina et alia iam creverunt. durantur lacerti missilibus et inplent
actionem fortium, dum iocantur; agitur vice spectaculi quod sequenti
tempore poterit satis esse virtuti. (84) dum ammentis puerilibus
hastilia lenta torquentur. dum arcus cottidianae capitum neces longius
dirigunt, urbis omne pomerium simulacro congressionis adteritur. agit
figura certaminum, ne cum periculo vera nascantur. ad haec quis credat
unum pectus posse sufficere, ut per procinctus indomitos vincat in
proeliis et agat consilio, ne dimicandi causa contingat? (85) Rutilium
et Manlium conperimus gladiatorium conflictum magistrante populis
providentia contulisse, ut inter theatrales caveas plebs diuturna pace
possessa quid in acie gereretur agnosceret. sed tunc feriatis manibus
frustra sociae mortes ingerebantur aspectui. numquam bona sunt, quae a
crudelitate veniunt instituta: ut armarentur contra inimicos animi,
prius videre exitia suorum. interea illa congressio, quod docuit
exitus, non tam peperit incrementa robori quam pavori: inter secundas
res didicit inbellium animus quid timeret. (86) vide adinventionum
diversitates pleno calle distantes: illis vera cruoris effusio animos a
dimicatione submovit, hic adulescentium vigor de imagine mentitae
concertationis incanduit, quos praecox aetas tot mortes adversariorum
repositas docuit habere quot spicula, non inter exoticos discursus
adsueti faretrarum dispendia neglegenter effundere nec in auras exitia
manifesta torquere, tot exacturi animas, quot tela vibraverint. |
|
XX.(87) Sed inter proeliares forte successus, quibus
omnes instruis et concilias omina secunda vincendi, civilitatis
dulcedini nil reservas? quis credat heroas tuos peregrinam non
respuere, dum sunt tranquilla, formidinem! nam indomita inter acies
ingenia lex coercet: summittunt praeceptis colla post laureas et
calcatis hostium cuneis, quibus arma cesserint, decreta dominantur.
(88) solus es meritis et natura conpositus, cuius magnanimi iussa
sectentur. origo te quidem dedit dominum, sed virtus adseruit. sceptra
tibi conciliavit splendor generis, cuius si deessent insignia, eligi te
in principem mens fecisset. |
|
XXI.(89) Sed nec formae tuae decus inter postrema
numerandum est, quando regii vultus purpura ostrum dignitatis inradiat.
exhibete, Seres, indumenta, pretioso murice quae fucatis, et non uno
aeno bibentia nobilitatem tegmina prorogate. discoloribus gemmis sertum
texatur, et quem vehementior vipera custodit lapis adveniat. quaecumque
ornamenta mundo obsequente transmissa fuerint, decorata venerandi genio
corporis plus lucebunt. (90) statura est quae resignet prolixitate
regnantem; nix genarum habet concordiam cum rubore; vernant lumina
serenitate continua; dignae manus quae exitia rebellibus tribuant,
honorum vota subiectis. (91) nullus intempestive positum iactet, quia
quod agunt in aliis dominis diademata, hoc in rege meo operata est deo
fabricante natura. illos faciunt tot divitiarum adiumenta conspicuos,
sed hunc edidit simplex et indemutabilis figura meliorem. quid! cultu
laborent qui cupiunt peregrinam obtinere pulcritudinem. (92) Italiae
rector in amicitiam colligit duo diversissima, ut sit in ire sine
conparatione fulmineus, in laetitia sine nube formosus. feriato ore
legatis gentium aut pacem blanda promittit effigies aut bella
terribilis. tantis constas insignibus, quanta facerent viritim
distributa perfectos. (93) sed utinam aurei bona saeculi purpuratam ex
te germen amplificet! utinam heres regni in tuis sinibus ludat! ut
haec, quae tibi offerimus verborum libamina, sacer parvolus a nobis
exigat similium adtestatione gaudiorum. ecce satisfaciens debito et
obsecutus officio orationem meam oratione conclusi. |
XXI. 89. Hanem külsőd szépsége nem az utolsó
helyet illeti, minthogy fenséges arcod pírja beragyogja a méltóság
jeleként viselt bíboröltözetet is. Rajta, seres–ek[6], mutassatok
ruhákat, miket drága bíborcsigával festettek meg, és hozzatok kelméket,
mik több üstben szívták magukba a nemes színeket. Fűzzetek
koszorúvá tarka gemmákat, és kerítsétek elő a követ, amelyet
tűzokádó sárkánykígyó[7] őriz. Mindeme díszek, amikkel a meghódolt
világ rója le kegyeletét, tested szépségének fényétől ékesen még
inkább csillognak majd. 90. Nagyszerű termeted uralkodóéra vall.
Arcod hava bíborban fürdik; tekinteted megújuló tisztasággal sugárzik.
Kezed arra termett, hogy végezzen a szembenállókkal, kitüntesse az
alattvalókat. 91..Nem alaptalan ha a hajviseletével dicsekszik, mert
amit a hatalmasságok diadémokkal érnek el, azt uramnak a természet
adományozta.[8] Amazok a gazdagság segítségével nyernek
tetszetős külsőt, őt azonban egyszerű és
természetes lénye szépíti meg. Miért is ne? Hadd fáradozzanak
csinosítgatással, akik művi szépséget óhajtanak maguknak. 92.
Itália kormányzója két ellentétet békít ki egymással azáltal, hogy
haragjában páratlanul villámló, örömében felhőtlenülragyogó.
Anélkül, hogy megszólalna, kedves tekintete békét, haragos pillantása
háborút ígér a nemzetek követeinek. Oly jeles erényeket mondhatsz
magadénak, amilyenek egyenként is példátlan embereket alkotnának. 93.
Bárcsak egy tőled származó hajtás megtetézné az aranykor minden
javát. Adná Isten, hogy örökös játszana a kebleden, és a szent csöppség
hasonló öröm tanúságjeléül kívánná meg tőlünk a szavaknak ezt a
fajta áldozatát, melyet most neked felajánlunk. Lám, hogy eleget tettem
kötelességemnek és a tisztemből rám háruló feladatnak, beszédemet
imával zártam.
Végjegyzetek
1 A panegyricusban szereplő civilitas fogalma nem határozható meg pontosan. A definíció Cassiodorusnál található fogalmakra épül és „a rómaiak valamint az idegenek közötti együttélés gazdasági és szociális értelemben vett jogharmonizációjá”-nak felel meg. Könnyen lehet, hogy Ennodius a cassiodorusi fogalmat itt „res publica” értelemben használja: A római udvarban túszként fogva tartott Theoderich valószínűleg államköltségen nevelkedett. Rohr 1995. 205. 2 Nem sokkal halála előtt I. Leo unokáját II. Leot, vejének az Izauriai Zenonnak és Ariagnisnak a fiát nevezte ki társuralkodójává. Halála után amaz fiatal korára hivatkozva Zenon uralkodott fia helyett. Éppen Chalcedonban időzött, mikor anyósa bátyját, Basiliscust tette meg uralkodóvá. Zenon erről tudomást szerezve feleségével száműzetésbe vonult. Ekkor Basiliscus fiát, Marcust ültette a trónra. Konstantinápoly lakóinak megnyerésével Zenonnak sikerült Cappadociába űznie Marcust. A trónviszályba Theoderich is beavatkozott, miután Zenon a segítségét kérte. Anonymus Valesianus, Pars. Post. 42 in: Rohr 1995. 205. , Kiss 2002. 178., 281. j. 3 Az ütközet 486-ra datálható. Vö.: Wolfram 1990. 277. Ennodius tesz említést először a bulgárokról, akik feltehetően az Altáji-hegység és Minusinsk völgyének környékén éltek a IV. században. A hunokkal kötött törzsszövetségük felbomlása után a mai Bulgária területén állapodtak meg. Theoderich az V. sz. 80-as éveiben harcolt ellenük, valamint 505-ben Sirmium meghódításánál is. Jord. Get. 300. , vö.–. Kiss 2002. 180. o. 285. j. és 182. o. 293., 294. j.Elképzelhető, hogy már 460–65 között is megfordulhattak Bassiana környékén, és a gótok ellen Dengizikkel szövetkezett bittugurokkal azonosíthatóak. Get. 272., László 1978., Vékony 1997. 437., 438–439. 4 A gepidák az V. sz. második felében telepedtek le a Tisza, a Duna és a Keleti-Kárpátok között. Foedusban álltak a keletrómai Marcianus császárral, mely évi jövedelmet jelentett a számukra. 488/489 őszén feltehetően elállták a Szlovákiából Itáliába vezető utat. Ennodius leírása szerint az Ulca abban az évszakban megáradt és kifejezetten mocsaras övezeteket hozott létre. Getica 264. és a 264. j. Ensslin 1959. 64. 5Az isonzói csatáról (489 szept. 27-30) párhuzamos helyek révén meglehetősen jók az információk. Theoderich a Pons Sontii mellett vert tábort. Odoacer ugyanitt állította fel első védelmi vonalait, melyeket gyorsan vissza is vont és a Veronától északra fekvő hegységben barikádozta el magát. Jordanes, Getica 293; Anonymus Valesianus, Pars Post. 50; Cassiodoros Chron. a. 489. 6 A sérek (antik források szerint egy keleti barbár nép, mely a Skytákon túl lakott) az ún. „telae sericae”-ről voltak híresek. Nem tisztázott, hogy ők maguk foglalkoztak selyemkészítéssel vagy közvetítő szerepet töltöttek be a kínai selyem kereskedelmében. Rohr 1995. 259. 7 Nyilvánvalóan arról a sárkányról van szó, amelyről az antikvitás azt állította, hogy sárkánykövet rejt magában. Az élő sárkány agyából származó darab azonnal drágakővé keményedett. Plin. N. H. XXXVII, 158 és Berengo 1894. 46. 8 A vitához, vajon viselt-e diadémot Theoderich vagy nem, ld. Ensslin 1959. 161.; Schramm 1978. 229. Úgy tűnik, Theoderich nem viselte rendszeresen a diadémot, de nem kizárt, hogy alkalmasint koronát tett a fejére. Biztosan viselte azonban a bíbort, mint utalást a római császárságra. Ennodius Theoderich tetteiben római nemzeti vonásokat hangsúlyoz. A vergiliusi „parcere subiectos, debellare superbos” (Aen. VI, 583) juthat eszünkbe. Rohr 1995. 262. |